monumenta.ch > Ambrosius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 26
Adiuvant autem iudicia Dei sanctos, cum bonis operibus renumeratio vitae confertur aeternae. Beatus qui dicit: Et iudicia tua adiuvabunt me. Ego infirmus, ego peccator timeo iudicia Dei propter conscientiam delictorum: mihi terrorem adferunt, me exagitant: sanctos adiuvant. Sed tamen iuvabunt etiam peccatorem, licet diverso modo. Sanctus adiuvabitur, dum probatur: peccator adiuvabitur, dum humiliatur, dum castigatur; ut peccata solvat duplicia: dum opus eius exuritur, ut ipse salvus fiat, sic tamen quasi per ignem. Fortassis etiam sic convenit sensus: Si dignus fuero iudicio, dignus ero ut exuar a consortiis impiorum; quoniam Non resurgunt impii in iudicium . Et iuvabunt me iudicia; quoniam qui credit in Domino, non iudicatur. Proderit illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiam si qua in operibus offensa sit.